- BARBARI
- I.BARBARIAsiae urbs circa Indi fluv. ostia. Ptol. Bermet Castaldo. Meti Resendio, qui eam insulam non urbem vocat, cum Ptolemaeo sit urbs in insula sita. Nunc a Sansone et aliis creditur Amedebatum, Urbs perampla regni Guzarati, sub Imperio M. Mogolis. Vide Amedebatum.II.BARBARIfictô nomine, inquit Strabo l. 14. dicti sunt ab initio, qui difficulter, aspere, atque duriter loquebantur, quasi duriloqui et crassilingues, a Βαρβὰρ absonâ voce, in quam peregrini homines Athenas adventantes identidem incidebant. Sic etiam dicuutur illiterati malis moribus, crudeles. Arabice aurem Bar desertum significat, inde forsan Barbariae nomen. B. Paulus, 1. Corinth. c. 14. v. 11. Barbarus erit mihi, et ego illi. Ovid. l. 5. Trist. El. 10. v. 37.Barbarus hîc ego sum, quta non intelligor ulli.Atque hôc censu civili, Anagogicô autem seu Spirituali, bene vetus Glossa in Psalmos: Barbara lingua est, quae Dominum non laudat. Hinc Barbarismus, quem sic definit Suidas. Ε῎ςτι δὲ Βαρβαρισμὸς εν τῶ κακιῶν λέξιος παρὰ τὸ ἔςθος τῶ δ᾿δοκιμούντων Ε῾λλήνων. Veteribus autem omnes Barbati erant, qui non erant Graeci, et Barbarum τὸ οὐκ Ε῾λληνικὸν. Unde Sophocles,Τὴν Βάρβαρον γὰρ γλῶςςαν ουκ ἐπα̈ίω.Unde Plautus, teste Festô, Naevium Poetam Latinum barbarum dixit. Et in Asinariae prologo, v. 11. Marcus vortit barbare, h. e. Plautus reddidit Lative. In Captivets Actu. 3. sc. 1. v. 32. quoque legas, Barbaricam legem pro Latina lege. Et B. Paulus c. 1. ad Rom. v. 14. Ε῞λλησι τε καὶ Βαρβάροις. Eâdem ratione Latini auctores, non utentes linguâ Romanâ barbaros dixerunt omnes, sicut et Cicero Afros, Gallos, Hispanos, in Epp. ad Qu. Fratrem. Imo Lacones hospites et peregrinos dixisse barbaros annotatum ab Eustathio, ex Herodoto in 3. Iliad. Cl. Voss. l. 1. de Vitiis sermonis c. 1. ex Chaldaico bar, quod extra, vel foras significat deducit. Sic testatur Herodotus in Euterpe, antiquos quoque Aegyptios omnes, qui linguâ suâ non uterentur, Barbaros vocâsse. Similiter Romanis erat in more positum, omnes extra Iurisdictionem suam positas gentes Barbaros vocate. Unde concilium Chalcedonense Can. 28. Ε᾿πισκόπους τοὺς ἐν Βαρβαρικοῖς appellat omnes extra terras Imperii Romani degentes. Et Canones Eccl. Afric. Can. 52. Mauritaniam, quae Imperii pars erat, τῷ Βαρβαρικῷ ibidem in Africa opponit. Unde haud dubie Barbariae appellatio, in partem Africae litoralem ad ware maditerraneum, hodienum servats fluxit. Vocem ex Oriente allatam, Gap desc: Hebrew enim extr aneum denotate, Scallger ostendit sub initium Exercit. 51. admodumque probabile, fuisse id commune gentibus dicterium. Sic enim de Scythis et Atheniensibus, Anacharsis apud Laertium l. 1. de Aegyptiis, Herodotus l. 2. de Romanis, Herodianus; de Phrygibus Sophocles, Horatius, alii. Quemadmodum antiquissimis Hebroeis Gentes dicebantur, quos posterior aetas Ε῞λληνας, Christiani Paganos, dixêre. Keuchenius ad Miltiadem Nepotis c. 2. Vide et Alciatum Adnotat. ad. 3. poster. libros Codicis et Bernegger. Quaest. 91. in Tacit. Sequentibus autem temporibus, cum Romani a Wandalis, Longobardis, Gothis, Francis inprimis, aliisque populis, in Imperium irruentibus essent oppressi, vox Barbarorum in honore esse et Victoribus tribui coepit, Romanorum appellatione, in servitutis confessionem ac notam transeunte, vide in voce Wallenses. Unde Valerius, Cum Germaniae, inquit, populi provincias Imperii Rom. in Occidentis partibus, nimirum Galliam, Hispaniam, Britanniam, Africam ac Italiam aliasque armis occupavissent; provinciales quidem sive veteres earum incolae priscum nomen suum retinuêre, ac modô suae quisque nationis propriô vacabulô, modo idque saepius in commune, Romani sunt appellatr: novi autem Romant provinciarum possessores ac domni German, honoris causâ dicuntur Barbari. Unde in Priscis Legibus ac Historis alteros alteris opponi constat. Quod autem illos attinet Barbaros, qui sic dicti sunt, quod omni morum concinnitate careant, illorum in desertis Asiae, Africae et Americae occurrunt plurimi, quos, quoniam meliorum conversatione gentium destituuntur, in illud inhumanitatis ferinae barathrum prolabi necesse fuit. De Silvestribus regni Chinae, in montanis, ad urbem Queicheum, et in monte Changno ad Sumingam, vide Neuhofium descript. huiusImperii c. 13. In Africa, partem incolarum regni Tombuti, adeo non barbaram, sed brutam potius esse, ut vix humanam in iis vocem deptehendas, refer unt Itiner ariorum Auctores: quod ipsum de incolis Promonrorii Bonae Spei, quos vocat Solthanimam, scribit Mandelssovius Ltiner. part. 2. c. 16. In Asia et America, inprimis hôc vitiô famosi sunt Anthropophagi, quales sunt incolae Insularum de Andremaon, in Oceano Indico et Caribani, de quibus vide Le Blanc. l. 1. c. 14. Ioh. Mocquetum Itiner. l. 2. Benzonem Histor. NoviOrbis l. 1. c. 23. Imo nec Europae sui Barbari desunt: quales fere sunt Tartari Ceremissi; de quibus Olear. Itiner Pers. et qui in Hibernia adhuc Silvestres vocantur, de quibus Camdenus deser. Hibernae, etc. Vide Auctorem Anonymun Histor. Orbis Terrar. Geogr. et Civil. c. 9. sect. 4. de mor. Gentium.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.